Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 22

43.7 sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque montis exploratis cum relatum esset, visum procul hostium agmen, tum de insequendo eo consilia agitari coepta.
43.8 cum utriusque consulis eadem, quae ante semper fuisset, sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter Servilium prioris anni consulem adsentiretur,
43.9 ex maioris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt.
43.10 prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Volturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit.
43.11 id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum adflante vento, in occaecatum pulvere offuso hostem pugnaturi.
44.1 consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt eodem ferme intervallo, quo ad Gereonium, sicut ante copiis divisis.
44.2 Aufidus amnis utrisque castris adfluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate baud haud sine certamine dabat;
44.3 ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium.
44.4 Iannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, derigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi