Kitap 22
42.4
Paulus etiam atque etiam dicere providendum praecavendumque esse; postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit.
42.5
qui ubi adequitavit portis subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cunr cum duobus equitibus vallum intravit, speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse:
42.6
ignes in parte castrorum, quae vergat in hostem, relictos; tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum quibusdam locis temere per vias velut obiectur obiectum ad praedam vidisse.
42.7
quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit: nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi.
42.8
Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, nuntiari iam efferenti Dorta porta signa colleoae collegae iussit.
42.9
ninid quod quamquam Varro aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo Punico bello memorata navalis clades religionem animo incussit.
42.10
di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere inminentem pestem Romanis: nam forte ita evenit, ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites non parerent,