Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 22

34.8 nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni a patribus desierint, coepisse.
34.9 cui non apparere id actum et quaesitum esse, ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent?
34.10 id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse, cum vitiosus dictator per augures fieret. habere igitur interregnum eos;
34.11 consulatum unum certe plebis Romanae esse, populum eum liberum habiturum ac daturum ei, qui mature vincere quam diu imperare malit.
35.1 cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P P. . Cornelio Meranda Merenda L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium iam familiarum plebeis,
35.2 C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu eius essent comitia rogando collegae.
35.3 tum experta nobilitas parum fuisse virium in conpetitoribus competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex danmatione damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem conpellit.
35.4 is proximo comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis in adversando quam collega datur consuli.
35.5 inde praetorum comitia habita: creati M. Pomponius Matho et P P. Furius Philus. Philo Romae iuri dicundo urbana sors, Pomponio inter civis Romanos et peregrinos evenit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi