Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 21

60.6 nec Romano differendum certamen visum quippe qui sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque adversus singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere.
60.7 nec magni certaminis ea dimicatio fuit. sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Cissis, propinquum castris oppidum, expugnatur.
60.8 ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica, ac vilium mancipiorum;
60.9 castra militem ditavere non eius modo exercitus, qui victus erat, sed et eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere cars caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.
61.1 priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit.
61.2 haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos palantisque per agros, quod ferme fit, ut secundae res neclegentiam neglegentiam creent, equite passim dimisso cum magna caede, maiore fuga ad naves compellit;
61.3 nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit.
61.4 et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos navium arimadvertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi