Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 2

64.6 et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset aciem. impetu facto, dum se putant vincere, vicere.
64.7 consul metuens, ne nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit.
64.8 intercessere pauci dies, velut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis in castra venit, haud dubitans, si senserint, Romanos nocte abituros.
64.9 itaque tertia fere vigilia ad castra oppugnanda veniunt.
64.10 Quinctius sedato tumultu, quem terror subitus exciverat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos inpositos canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere.
64.11 relicum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere, ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.
65.1 ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit;
65.2 quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem. miles aegre teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi