Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 2

56.16 darent irae spatium: non vim suam illis tempus adempturum, sed consilium viribus additurum, et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.
57.1 aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus.
57.2 dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent. ubi cum timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset.
57.3 ab Appio petitur, ut tantam consularem maiestatem esse vellet, quanta esse in concordi civitate posset. dum tribuni consulesque ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse virium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit, quam nt ut incolumis sit, quaeri.
57.4 Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri, non consulem senatui, sed senatum consuli deesse; graviores accipi leges, quam in Sacro monte acceptae sint. victus tamen patrum consensu quievit. lex silentio perfertur.
58.1 tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est.
58.2 nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Mecilium.
58.3 Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. vastaverant agros, ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet; conpositis deinde rebus castra retro movere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi