Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 10

32.3 Postumium valetudo adversa Romae tenuit; Atilius extemplo profectus, ut in Samnio hostes — ita enim placuerat patribus — nondum egressos opprimeret.
32.4 velut ex conposito ibi obvium habuere hostem, ubi et vastare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.
32.5 cum castra castris conlata essent, quod vix Romanus totiens victor auderet, ausi Samnites sunt — tantum desperatio ultima temeritatis facit — castra Romana oppugnare, et quamquam non venit ad finem tam audax inceptum, tamen baud haud omnino vanum fuit.
32.6 nebula erat ad multum diei densa adeo, ut lucis usum eriperet, non prospectu modo extra vallum adempto, sed propinquo etiam congredientium inter se conspectu.
32.7 hac velut latebra insidiarum freti Samnites vixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta segniter agentem vigilias perveniunt.
32.8 inproviso oppressis nec animi satis ad resistendum nec virium fuit.
32.9 ab tergo castrorum decumana porta impetus factus; itaque captum quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus. conclamatum inde ad arma.
33.1 consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet; manipulos legionum principali via inducit.
33.2 vixdum satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam oculis hostem noscunt, nec, quantus numerus sit, aestimari potest. cedunt primo,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi