Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 10

21.2 et per eos forte dies ex Etruria adlatum erat post deductum inde Volumnianum exercitum Etruriam concitam in arma, et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Vmbros Umbros ad defectionem vocare et Gallos pretio ingenti sollicitare.
21.3 his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.
21.4 nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sed seniorum etiam cohortes factae libertinique centuriati. et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat.
21.5 ceterum parte curae exonerarunt senatum L. Volumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitur cognitum est.
21.6 itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt, et iustitium remittitur, quod fuerat dies duodeviginti, supplicatioque perlaeta fuft. fuit.
21.7 tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit, ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii,
21.8 quae Minturnae appellata, altera in saltum Vescinum Falernum contingentem agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata.
21.9 tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare. nec qui nomina darent facile inveniebantur,
21.10 quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi