Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 10

13.7 et se gloriae seniorum subcrevisse et ad suam gloriam consurgentes alios laetum aspicere; nec honores magnos fortissimis viris Romae nec honoribus deesse fortes viros.
13.8 acuebat hac moderatione tam iusta studia; quae verecundia legum restinguenda ratus, legem recitari iussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret.
13.9 vix prae strepitu audita lex est, tribunique plebis nihil id inpedimenti futurum aiebant:
13.10 se ad populum laturos, uti legibus solveretur. et ille quidem in recusando perstabat, quid ergo attineret leges ferri rogitans, quibus per eosdem, qui tulissent, fraus fieret. iam regi leges, non — regere.
13.11 populus nihilo minus suffragia inibat et, ut quaeque intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat.
13.12 tum demum consensu civitatis victus “dei adprobent” inquit, “quod agitis acturique estis, Quirites. ceterum, quoniam in me, quod vos vultis, facturi estis, in collega sit meae apud vos gratiae locus:
13.13 P. Decium, expertum mihi concordi collegio virum, dignum vobis, dignum parente suo, quaeso mecum consulem faciatis.” iusta suffragatio visa. omnes, quae supererant, centuriae Q. Fabium, P. Decium consules dixere.
13.14 eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam quod lege finitum erat agri possiderent; nec quisquam ferme est purgatus, vinculumque ingens immodicae cupiditati iniectum est.
14.1 consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent, uti alter Samnites hostes,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi