Kitap 9
6.25
Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium manus saepe evitavit, suorum effugere non valuit. Aliorum quoque regum exitus si reputaveritis, plures a suis quam ab hoste interemptos numerabitis.
6.26
Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita. Hoc, si licuerit, ipse praestabo: hoc, si me praeceperit fatum, vos mandasse me mementote. Ac tum quidem amicos dimisit. Ceterum per conplures dies ibi stativa habuit.
7.1
Haec dum in India geruntur, Graeci milites nuper in colonias a rege deducti circa Bactra orta inter ipsos seditione defecerant non tam Alexandro infensi quam metu supplicii.
7.2
Quippe occisis quibusdam popularium, qui validiores erant, arma spectare coeperunt et Bactriana arce, quae quasi tuta neglegentius adservata erat, occupata barbaros quoque in societatem defectionis inpulerant.
7.3
Athenodorus erat princeps eorum, qui regis quoque nomen adsumpserat non tam imperii cupidine quam in patriam revertendi cum iis, qui auctoritatem ipsius sequebantur.
7.4
Huic Biton quidam nationis eiusdem, sed ob aemulationem infestus conparavit insidias invitatumque ad epulas per Boxum quendam Bactrianum in convivio occidit.
7.5
Postero die contione advocata Bito nitro insidiatum sibi Athenodorum plerisque persuaserat: sed aliis suspecta erat fraus Bitonis, et paulatim in plures coepit manare suspicio.