Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 8

14.43 Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: Quod hic, inquit, dies tibi suadet, quo expertus es, quam caduca felicitas esset.
14.44 Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est.
14.45 Aegrum curavit haud secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit, mоx donavit ampliore regno, quam tenuit.
14.46 Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse, eandem clariorem fore, quo maiores fuissent, quos ipse vicisset.
← Önceki 56 / 56

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi