Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 8

1.25 Quae patrem numquam aequo animo esse confessum, invitum filio debentem salutem sol suam. Atque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes: nec adfuisse usquam Philippum.
1.26 Laude dignos esse, non qui Samotbracum initia viserent, cum Asiam uri vastarique oporteret, sed eos, qui magnitudine rerum fidem antecessissent.
1.27 Haec et bis similia laeti audiere iuvenes, ingrata senioribus erant, maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant, cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad eos,
1.28 qui infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege,
1.29 quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent: alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum suspicaretur malignius habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent.
1.30 Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat omnia praesentibus praeferens.
1.31 Hinc inter iuniores senesque orta contentio est. Et rex, velut patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, ingentem iram conceperat.
1.32 Ceterum cum animo videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni Clitus inponeret, nihil eo remittente magis exasperabatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi