Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 8

9.16 Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt. Animalia invisitata cеteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas aliis ignotos generat.
9.17 Elephantorum maior est vis quam, quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet.
9.18 Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt.
9.19 Gemmas margaritasque mare litoribus infundit: neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes. Quippe aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido constituit.
9.20 Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos locorum quoque situs format.
9.21 Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent: brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent.
9.22 Capillum pectunt saepius quam tondent: men tum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant.
9.23 Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia. Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus conplent.
9.24 Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat: distincta sunt auro et purpura carbasa, quae indutus est: lecticam sequuntur armati corporisque custodes,
9.25 inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi