Kitap 8
6.24
Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere.
6.25
Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse Callistbenen, meminisse debere eos iam viros esse: idque ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse.
6.26
Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi, quo evaserat, imago oculis oberraret, Eurylochum L. talentis et cuiusdam Tiridatis opulentis bonis protinus donat fratremque,
6.27
antequam pro salute eius precaretur, restituit, sceleris autem auctores interque eos Callisthenen vinctos adservari iubet. Quibus in regiam adductis toto die et nocte proxima mero ac vigiliis gratis adquievit.
6.28
Postero autem frequens consilium adhibuit, cui patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem salute securi: quippe Macedonum more perire debebant omnium devotis capitibus, qui sanguine contigissent reos.
6.29
Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit: atque, quae agitaverant, sine cunctatione confessi sunt.
6.30
Increpantibus deinde universis eos ipse rex. quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus, interrogat.
7.1
Stupentibus ceteris Hermolaus: Nos vero, inquit, quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominari.