Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 8

5.20 Quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus, accipimus. Aequis auribus Callisthenes veluti vindex publicae libertatis audiebatur. Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio.
5.21 Nec quicquam eorum, quae invicem iactata erant, rex ignorabat, cum post aulaea, quae lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem misit, ut sermone finito barbaros tantum, cum intrasset, procumbere suo more paterentur, et paulo post, quasi potiora quaedam egisset, convivium repetit.
5.22 Quem venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super regem, unum ex iis mento contingentem humum per ludibrium coepit hortari, ut vehementius id quateret ad terram, elicuitque iram Alexandri, quam olim animo capere non poterat.
5.23 Itaque rex: Tu autem, inquit, non veneraberis me? An tibi uni digni videmur esse ludibrio? Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit.
5.24 Tum detractum eum lecto rex praecipitat in terram et, cum is pronus corruisset: Videsne, inquit, idem te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas? Et tradi eo in custodiam iusso convivium solvit.
6.1 Polyperconti quidem postea custodito diu ignovit: in Callisthenen olim contumacia suspectum pervicacioris irae fuit. Cuius explendae matura obvenit occasio.
6.2 Mos erat, ut supra dictum est, principibus Macedonum adultos liberos regibus tradere ad munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi