Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 8

4.10 Nec ulla res magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant.
4.11 Ceterum efficacior in adversis necessitas quam ratio frigoris remedium invenit: dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt.
4.12 Continenti incendio ardere crederes saltum et vix inter flammas agminibus relictum locum. Hic calor stupentia membra commovit, paulatimque spiritus, quem continuerat rigor, meare libere coepit.
4.13 Excepere alios tecta barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas investigaverat, alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saevitia locaverunt. Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa consumpsit.
4.14 Memoriae proditum est quosdam adplicatos arborum truncis et non solum viventibus, sed etiam inter se conloquentibus similis esse conspectos durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprenderat.
4.15 Forte Macedo gregarius miles seque et arma male sustentans tamen in castra pervenerat: quo viso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exiluit torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere.
4.16 Ille diu nec, ubi requiesceret, nec, a quo esset exceptus, agnovit. Tandem recepto calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit.
4.17 Quem intuens Alexander: Ecquid intellegis, miles, inquit, quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti fuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi