Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 8

1.1 Alexander maiore fama quam gloria in dicionem redacta petra, cum propter vagum hostem spargendae manus essent, in tres partes divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon alteri duces dederat, ipse ceteris praeerat.
1.2 Sed non eadem mens omnibus barbaris fuit: armis quidam subacti, plures ante certamen imperata fecerunt. Quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui.
1.3 At exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus proximos vicos vastaverunt. Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites insidiarum, quae parabantur, ignarus eduxit.
1.4 Namque hostis in silvis — et erant forte campo iunctae — armatum militem condidit paucis propellentibus pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret.
1.5 Itaque inconposito agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur: quem praetergressum silvam, qui in ea consederant, ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt.
1.6 Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit. Et Massagetae quidem iam refugerant, Dahae M oppressi sunt: quorum clade totius regionis finita defectio est.
1.7 Alexander quoque Sogdianis rursus subactis Maracanda repetit. Ibi Derdas, quem ad Scythas super Bosphorum colentes miserat, cum legatis gentis occurrit.
1.8 Phrataphernes quoque, qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis regionum confinio adiunctus miserat, qui facturum imperata pollicerentur.
1 / 56 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi