Kitap 7
2.6
Moveratque iam regem quoque, non contionem modo, sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum: Tum, exclamat, demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes.
2.7
Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis accusatoris uterer verbis. Ille peccasse sese gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero neque lacrimis neque adclamationibus, quibus studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt flentesque regem deprecantur.
2.8
Ille silentio facto: Et ipse, inquit, Amyntan mea sententia fratresque eius absolve Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor.
2.9
Nisi, quae delata essent, excussissem, aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis: satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem absolvi posse, nisi qui dixerit causam.
2.10
Tu, Amynta, ignosce fratri tuo. Erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus.
2.11
Contione deinde dimissa Polydamanta vocari iubet. Longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri in acie stare solitus.