Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 7

11.13 His animis regem audierunt, ut iam cepisse verticem viderentur: dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant.
11.14 Rex circumvectus petram, qua minime asper аc praeruptus aditus videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret, ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt.
11.15 Ac primo pedibus ingressi sunt: deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet, alii adiectis funium laqueis evasere, quidam, cum cuneos inter saxa defigerent, gradus subdidere, quis insisterent.
11.16 Diem inter metum laboremque consumpserunt. Per aspera enisis duriora restabant, et crescere altitudo petrae videbatur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti devolverentur: mox eadem in se patienda alieni casus ostendebat exemplum.
11.17 Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit.
11.18 Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieverunt: tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari, in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi