Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 7

8.22 Transi modo Tanain: scies, quam late pateant, numquam tamen consequeris Scythas. Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit. Rursus, cum procul abesse nos credes, videbis in tuis castris. Eadem enim velocitate et sequimur et fugimus.
8.23 Scytharum solitudines Graecis etiam proverbiis audio eludi: at nos deserta et humano cultu vacua magis quam urbes et opulentos agros sequimur.
8.24 Proinde fortunam tuam pressis manibus tene: lubrica est nec invita teneri potest. Salubre consilium sequens quam praesens tempus ostendit melius. Inpone felicitati tuae frenos: facilius illam reges.
8.25 Nostri sine pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus et pinnas tantum habet: cum manus porrigit, pinnas quoque conprehende.
8.26 Denique, si deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere: sin autem homo es, id quod es, semper esse te cogita. Stultum est eorum meminisse, propter quae tui obliviscaris.
8.27 Quibus bellum non intuleris, bonis amicis poteris uti.
8.28 Nam et firmissima est inter pares amicitia, et videntur pares, qui non fecerunt inter se periculum virium. Quos viceris, amicos tibi esse, cave, credas. Inter dominum et servum nulla amicitia est: etiam in pace belli tamen iura servantur.
8.29 Iurando gratiam Scythas sancire ne credideris: colendo fidem iurant. Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant: nos religionem in ipsa fide ponimus. Qui non reverentur homines, fallunt deos. Nec tibi amico opus est, de cuius benivolentia dubites.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi