Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 7

7.5 Cum hac gente non provisum bellum Alexander gesturus, cum in conspectu eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere, praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus et cervicis extenuabat dolor, amicos in consilium advocari iubet.
7.6 Terrebat eum non hostis, sed iniquitas temporis: Bactriani defecerant, Scythae etiam lacessebant, ipse non insistere in terra, non equo vehi, non docere, non hortari suos poterat.
7.7 Ancipiti periculo inplicitus deos quoque incusans querebatur, se iacere segnem, cuius velocitatem nemo antea valuisset effugere: vix suos credere non simulari valitudinem.
7.8 Itaque, qui post Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium ludibrium, revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet. Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare et, quae portenderentur, referre.
7.9 Inter haec rex, dum fibris pеcudum explorantur eventus latentium rerum, propius ipsum considere de industria amicos iubet, ne contentione vocis cicatricem infirmam adhuc rumperet. Hephaestio et Craterus et Erigyius erant cum custodibus in tabernaculum admissi.
7.10 Discrimen, inquit, me occupavit meliore hostium quam meo tempore: sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quo raro permittitur tempora eligere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi