Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 7

1.15 Ad haec accedere, quod, cum Antiphanes, scriba equitum, Amyntac denuntiasset, pridie quam Philotae scelus deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret iis, qui amisissent equos, superbe respondisset, nisi incepto desisteret, brevi sciturum, quis ipse esset.
1.16 Iam linguae violentiam temeritatemque verborum, quae in semetipsum iacularentur, nihil aliud esse quam scelesti animi indicem ac testem. Quae si vera essent, idem meruisse eos, quod Philotan, si falsa, exigere ipsum, ut refellant.
1.17 Productus deinde Antiphanes de equis non traditis et adiectis etiam superbe minis indicat.
1.18 Tum Amyntas facta dicendi potestate : Si nihil, inquit, interest regis, peto, ut, dum dico, vinculis liberer. Rex solvi utrumque iubet desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari iussit.
1.19 Quam ut laeva conprehendit, evitato eo loco, in quo Alexandri corpus paulo ante iacuerat: Qualiscumque, inquit, exitus nos manet, rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem fortunae inputaturos.
1.20 putaturos. Sine praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque: habitum etiam, in quote comitari solemus, reddidisti. Causam non possum us, fortunam timere desinemus.
1.21 Et, quaeso, permittas mihi id primum defendere, quod a te ultimum obiectum est. Nos, rex, sermonis adversus maiestatem tuam habiti nullius conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem vicisse te invidiam, nisi periculum esset, ne alia malignius dicta crederes blanda oratione purgari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi