Kitap 7
4.24
Siros vocabant barbari, quos ita sedlerter abscondunt, ut, nisi qui defoderunt, invenire non possint: in his conditae fruges erant.
4.25
In quarum penuria milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos perventum est, traxere vitam.
4.26
Bactrianae terrae multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit, solum pingue crebri fontes rigant, quae mitiora sunt, frumento conseruntur, cetera armentorum pabulo cedunt.
4.27
Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles harenae tenent: squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit. Cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt : quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt.
4.28
Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt: et propemodum clarior est noctis umbra quam lux.
4.29
Ergo interdiu invia est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus, qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit.
4.30
Sed, qua mitior terra est, ingens hominum equorumque multitudo gignitur. Itaque Bactriani equites XXX milia expleverant.
4.31
Ipsa Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapaniso. Bactrus amnis praeterit moenia. Is urbi et regioni dedit nomen.