Kitap 7
4.16
Quin validioris occupas gratiam dedisque te, utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam hostis habiturus?
4.17
Alienum habes regnum, quo facilius eo careas. Incipias forsitan iustus esse rex, cum ipse fecerit, qui tibi et dare potest regnum et eripere.
4.18
Consilium habes fidele, quod diutius exequi supervacuum est. Nobilis equus umbra quoque virgae regitur, ignavus ne calcari quidem concitari potest.
4.19
Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab amicis, quo minus occideret eum, — nam strinxerat quoque acinacem — contineretur. Certe convivio prosiluit haudquaquam potens mentis. Gobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.
4.20
VIII milia Bactrianorum habebat armata Bessus. Quae quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata fecerunt: postquam adventare Alexandrum conpertum est, in suos quisque vicos dilapsi Bessum reliquerunt.
4.21
Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem, Oxo amne superato exustisque navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis uteretur, novas copias in Sogdianis contrahebat.
4.22
Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est, transierat, sed inopia frumenti quoque prope ad famem ventum erat.
4.23
Suco ex sesima expresso haud secus quam oleo artus perunguebant, sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur : tritici nihil aut admodum exiguum reperiebatur.