Kitap 6
11.27
Hic quidem interfectoribus patris ignovit. Haec Hegelochus dixit super cenam: et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent.
11.28
Itaque, ut experiremur, utrumne vino gravatus effudisset illa an altiore concepta consilio, accersi eum placuit. Advenit ille eodemque sermone ultro repetito adiecit, se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium lentio esse tecturum.
11.29
Parmenioni vivo adhuc Dareo intempestiva res videbatur: non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum, Dareo vero sublato praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec fides et data est et accepta.
11.30
Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse mihi, quod praesentis sceleris expers sum.
11.31
Illi rursus tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere, ut hoc quoque crimen confiteretur.
11.32
Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux tantus, tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset.
11.33
Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: cui patrem afuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare.