Kitap 6
11.6
Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet, quibus praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat.
11.7
Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.
11.8
Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum. Id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat:
11.9
at rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet.
11.10
Et ceteris quidem placebat, Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt: et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt.
11.11
Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt.
11.12
Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam deversorii partem secessit et remotis arbitris in multam noctem quaestionis expectavit eventum.
11.13
Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.