Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 6

10.14 Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt: agitant eos Furiae non cogitato modo, nedum consummato parricidio. At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera ob tul erat: non timui, ne plus alienae crudelitati apud te liceret quam clementiae tuae.
10.15 Sed ne te mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri.
10.16 Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret.
10.17 Timui, ne negaret mandasse se Cebalino et ego viderer multis amicorum regis fuisse periculi causa.
10.18 Sic quoque, cum laeserim neminem, inveni, qui mallet perire me quam incolumem esse: quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, si insontes lacessissem?
10.19 At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? Minime. Ita, quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellate sum, movere non poterat.
10.20 At hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo, proditos esse nos, dissimulare non debui: Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit.
10.21 Denique post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur distuli facinus? An sine Dymno non sum ausus?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi