Kitap 6
8.22
Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenae: Vicit, inquit, bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas. Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt.
8.23
Postero die rex edixit, omnes armati coirent. VI milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam.
8.24
Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex adlocutus milites esset.
8.25
De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus — in pace erat vulgi —, et nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas.
8.26
Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.
9.1
Rex deinde in contionem procedit vultu praeferens dolorem animi. Amicorum quoque maestitia expectationem haud parvam rei fecerat.
9.2
Diu rex demisso in terram vultu attonito stupentique similis stetit, tandem recepto animo: Paene, inquit, milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum Providentia et misericordia vivo. Conspectusque vestri venerabilis coegit, ut vehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse.
9.3
Interrupit orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: Quanto, inquit, maiorem in animis vestris motum excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi esse possint, nominibus abstineo.