Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 6

7.18 Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius — incertum quam ob causam — substiterat in regia: huic Cebalinas ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit, quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet.
7.19 Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat.
7.20 Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis, an mandatum executus foret, requirens. Ille non vacasse sermoni suo regem causatus discessit.
7.21 Postero die Cebalinus venienti in regiam praesto est intrantemque admonet pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi esse respondet:
7.22 ac ne tum quidem regi, quae audierat, aperit. Coeperat Cebalino esse suspectus: itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni — Metron erat ei nomen — super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat.
7.23 Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit.
7.24 Rex ad conprehendendum Dynmum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus gaudio elatus: Habeo te, inquit, incolumem ex inpiorum manibus ereptum.
7.25 Percontatus deinde Alexander, quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit.
7.26 Rursusque institit quaerere, quotus dies esset, ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque illo fatente iam tertium esse, existimans haud incorrupta fide tanto post deferre, quae audierat, vinciri eum iussit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi