Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 6

1.1 regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit.
1.2 Coeperant fugere victores et, donec avidius sequentes in planum deduxere, inulti cadebant: sed ut primum locus, in quo stare possent, fuit, aequis viribus dimicatum est.
1.3 Inter omnes tamen Lacedaemonios rex eminebat, non armorum modo et corporis specie, sed etiam magnitudine animi, quo uno vinci non potuit.
1.4 Undique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem.
1.5 Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant iactationem vulnerum haud facile tolerantem.
1.6 Non tamen omisere Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequiorum locum capere potuerunt, densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere.
1.7 Non aliud discrimen vehementius fuisse memoriae proditum est. Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari Marte pugnabant:
1.8 Lacedaemonii vetera, Macedones praesentia decora intuebantur, illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant, Lacedaemoniis dux, Macedonibus locus deerat.
1.9 Diei quoque unius tam multiplex casus modo spem, modo metum utriusque partis augebat velut de industria inter fortissimos viros certamen aequante fortuna.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi