Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 6

5.17 Incolae autem ritu ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit, ad ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent.
5.18 Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis . — Bucephalam vocabant —, quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat. Namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium et regem, cum vellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire, quem veheret.
5.19 Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum. Hаc denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt.
5.20 Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari.
5.21 Iam in aliquantum altitudinis opus creverat, cum barbari desperato regionem, quam oecupaverant, posse retineri, gentem suam dedidere. Rex obsidibus acceptis Phradati parere eos iussit.
5.22 Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes accepta fide occurrit dona ingentia ferens.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi