Kitap 6
5.3
Comiter igitur exceptus: Tu quidem, inquit, rex, deos quaeso, perpetua felicitate floreas: ego ceteris laetus hoc uno torqueor, quod praecipiti senectute diu frui tua bonitate non possum. Nonagesimum et quintum annum agebat.
5.4
Novem iuvenes, omnes eadem matre geniti, patrem comitabantur: hos Artabazus dexterae regis admovit precatus, ut tam diu viverent, donec utiles Alexandro essent.
5.5
Rex pedibus iter plerumque faciebat: tunc admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret.
5.6
Ut deinde castra sunt posita, Graecos, quos Artabazus adduxerat, convocari iubet: at illi, nisi fides Lacedaemoniis quoque et Sinopensibus daretur, respondent se, quid agendum ipsis foret, deliberaturos.
5.7
Legati erant Lacedaemoniorum missi ad Dareum: quo victo adplicuerant se Graecis mercede apud Persas militantibus.
5.8
Rex omissis sponsionum fideique pignoribus venire eos iussit, fortunam, quam ipse dedisset, habituros. Diu cunctantes plerisque consilia variantibus tandem venturos se pollicentur.
5.9
At Democrates Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus semper obstiterat, desperata venia gladio se transfigit. Ceteri, sicut constitueront, dicioni Alexandri ipsos se permittunt.
5.10
M et D milites erant, praeter hos legati ad Dareum missi XC. In supplementum distributus miles, ceteri remissi domum praeter Lacedaemonios, quos tradi in custodiam iussit.