Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 5

8.9 Fides vestra et constantia, ut regem me esse credam, facit. Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi. Meam fortunam tamen quam victoris maluistis sequi, dignissimi, quibus, si ego non possim, dii pro me gratiam referant.
8.10 Et, mehercule, referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat. Itaque etiam si consilium fugae, a qua multum abhorret animus, agitassem, vestra tamen virtute fretus obviam issem hosti.
8.11 Quo usque enim in regno exulabo et per fines imperii mei fugiam externum et advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut reparare, quae amisi, aut honesta morte defungi?
8.12 Nisi forte satius est expectare victoris arbitrium et Mazaei et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae obsequi.
8.13 Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam audeat aut condonare, nec imperium vivus amittam, idemque erit regni mei, qui spiritus finis.
8.14 Vobis si hic animus, si haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e vobis fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur: sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem.
8.15 Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto. Sed si iusta ac pia bella di aversantur, fortibus tamen viris licebit honeste mori.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi