Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 5

7.12 Postero die Lycio, itineris, quo Persidem intraverat, duci, XXX talenta dono dedit. Hinc in regionem Mediae transiit: ubi supplementum novorum e Cilicia militum occurrit. Peditum erant V milia, equites м: utrisque Platon Atheniensis praeerat. His copiis auctus Dareum persequi statuit.
8.1 Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediae urbs haec: nunc tenent Parthi, eaque aestiva agentibus sedes est. Adire deinde Bactra decreverat, sed veritus, ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutavit.
8.2 Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur: itaque proelio magis quam fugae se praeparabat.
8.3 XXX milia peditum sequebantur, in quibus Graecorum erant mi milia fide vetere erga re gem ad ultimum invicta.
8.4 Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia expleverat: praeter hos III milia et CCC equites erant, maxime Bactrianorum.
8.5 Bessus praeerat, Bactrianae regionis praefectus. Cum hoc agmine paulum declinavit via militari iussis praecedere lixis inpedimentorumque custodibus.
8.6 Consilio deinde advocato: Si cum ignavis, inquit, et pluris qualemcumque vitam quam honestam mortem aestimantibus fortuna me iunxisset, tacerem potius quam frustra verba consumerem.
8.7 Sed maiore, quam vellem, documento et virtutem vestram et fidem expertus magis etiam coniti debeo, ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare, an vestri similes adhuc sitis.
8.8 Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me victum, bis fugientem persecuti estis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi