Kitap 5
4.24
Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohaerentes ut perpetuam obiecerant saepem.
4.25
Desperatio igitur ingens, adeo ut vix lacrimis abstinerent, incesserat. Praecipue obscuritas terrori erat : nam etiam si qua sidera internitebant, continenti fronde tectae arbores conspicere prohibebant. Ne aurium quidem usus supererat silvas quatiente vento, qui concurrentibus ramis maiorem quam pro flatu sonum edebat.
4.26
Tandem expectata lux omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri brevi spatio poterat eluvies, et sibi quisque dux itineris coeperat fieri.
4.27
Evadunt ergo in editum verticeni: ex quo hostium statione conspecta strenue armati a tergo se ostendunt nihil tale metuentibus.
4.28
Quorum pauci, qui congredi ausi erant, caesi sunt. Itaque hinc morientium gemitus, hinc ad suos recurrentium miserabilis facies integros quoque, antequam discrimen experirentur, in fugam avertit.
4.29
Fremitu deinde in castra, quis Craterus praesidebat, inlato ad occupandas angustias, in quibus pridie haeserant, miles educitur.
4.30
Simul et Philotas cum Polyperconte Amyntaque et Coeno diversum iter ingredi iussus alium terrorem intulit barbaris.
4.31
Undique ergo Macedonum armis fulgentibus ancipiti malo oppressi memorabile tamen proelium edunt. Ut opinor, ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est.
4.32
Nudi conplectebantur armatos et ingenti corporum mole secum ad terram detrahentes ipsorum telis plerosque fodiebant.