Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 4

15.29 Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri. Laevumque cornu in fugam effusum destituerat currum, quem a dextra parte stipati in medium agmen receperunt.
15.30 Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret: sed eminens curru nondum omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat,
15.31 dumque inter spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexander mutato equo — quippe plures fatigaverat — resistentium adversa ora fodiebat, fugientium terga.
15.32 Iamque non pugna, sed caedes erat, cum is Dareus quo que currum suum in fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat:
15.33 ergo haud secus quam in tenebris errabant ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur: haec sola fugientis vestigia excepta sunt.
16.1 At in laevo Macedonum cornu — Parmenio, sicut ante est dictum, tuebatur — longe alia fortuna utriusque partis res gerebatur. Mazaeus cum omni suorum equitatu vehementer invectus urguebat Macedonum alas.
16.2 Iamque abundans multitudine aciem circumvehi coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet Alexandro, in quo discrimine ipsi essent: ni mature subveniretur, non posse sisti fugam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi