Kitap 4
15.4
Alios ergo hastae multum ultra temonem eminentes, alios ab utroque latere demissae falces laceravere. Nec sensim Macedones cedebant, sed effusa fuga turbaverant ordines.
15.5
Mazaeus quoque perculsis metum incussit mille equitibus ad diripienda hostis inpedimenta circumvehi iussis, ratus captivos quoque, qui simul adservabantur, rupturos vincula, cum suos adpropinquantes vidissent.
15.6
Non fefellerat Parmenionem, qui in laevo erat: propere igitur Polydamanta mittit qui regi et periculum ostenderet et, quid fieri iuberet, consuleret.
15.7
Ille audito Polydamante: Abi, nuntia, inquit, Parmenioni, si acie vicerimus, non nostra solum nos recuperaturos, sed etiam, quae hostium sunt, occupaturos.
15.8
Proinde non est, quod virium quicquam subducat ex acie, sed, ut me, ut Philippo patre dignum est, contempto sarcinarum damno fortiter dimicet.
15.9
Interim barbari inpedimenta turbaverant caesisque plerisque custodum captivi vinculis ruptis, quidquid obvium erat, quo armari possent, arripiunt et adgregati suorum equitibus Macedonas ancipiti circumventos malo invadunt.
15.10
Laeti, qui circa Sisigambim erant, vicisse Dareum, ingenti caede prostratos hostis, ad ultimum etiam inpedimentis exutos esse nuntiant: quippe eandem fortunam ubique esse credebant et victores Persas ad praedam discurrisse.