Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 4

1.16 Regnabat in ea Strato, Darei opibus adiutus: is quia deditionem magis popularium quam sua sponte fecerat, regno visus indignus, Hephaestionique permissum, ut, quem eo fastigio e Sidoniis dignissimum arbitraretur,
1.17 constitueret regem. Erant Hephaestioni duo hospites, clari inter suos iuvenes: qui facta ipsis potestate regnandi negaverunt quemquam patrio more in id fastigium recipi nisi regia stirpe ortum.
1.18 Admiratus Hephaestion magnitudinem animi spernentis, quod alii per ignes ferrumque peterent: Vos quidem macte virtute, inquit, estote, qui primi intellexistis, quanto maius esset regnum fastidire quam accipere. Ceterum date aliquem regiae stirpis, qui meminerit a vobis acceptum habere se regnum.
1.19 Atque illi, cum multos imminere tantae spei cernerent singulis amicorum Alexandri iam ob nimiam regni cupiditatem adulantis, statuunt neminem esse potiorem quam Abdalonymum quendam, longa quidem cognatione stirpi regiae adnexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exigua colentem stipe.
1.20 Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat, intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat.
1.21 Subito deinde, de quibus ante dictum est, cum regiae vestis insignibus hortum intrant, quem forte steriles herbas eligens Abdalonymus repurgabat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi