Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 10

5.16 Nec quisquam lumina audebat accendere et, quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac plerumque vano metu territi per obscuras semitas, alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur.
5.17 Persae comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et modo ut hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio, lugebant ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur.
5.18 Nec muris urbis luctus continebatur, sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten tanti mali fama pervaserat.
5.19 Ad Darei quoque matrem celeri ter perlata est: abscissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit.
5.20 Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat.
5.21 Sed omnium suorum mala Sisigambis una capiebat: illa suam, ilia neptium vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas. Flebat simul mortuos vivosque.
5.22 Quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regnum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi