Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 10

3.14 Omnia eundem ducunt colorem: nec Persis Macedonum morem adumbrare nec Macedonibus Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent, qui sub eodem rege victuri sunt. Hаc oratione habita Persis corporis sui custodiam credidit, Tersas satellites, Persas apparitores fecit. Per quos cum Macedones, qui huius seditionis principes erant, vincti ad supplicia traherentur, unum ex iis auctoritate et aetate gravent ad regem ita locutum ferunt:
4.1 Quousque, inquit, animo tuo etiam per supplicia et quidem externi moris obsequeris? Milites tui, cives tui incognita causa et captivis suis ducentibus trahuntur ad poenam. Si mortem meruisse iudicas, saltem ministros supplicii muta.
4.2 Amico animo, si veri patiens fuisset, admonebatur, sed in rabiem ira pervenerat. Itaque rursus — nam parumper, quibus imperatum erat, dubitaverant — mergi in amnem, sicut vincti erant, iussit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi