Thesauros Edebiyat Tarih Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Kitap 10

2.15 Quid haec, inquit, repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo, palam certe: rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi, non noscendi monendique aut intuendi vos ius reliquistis.
2.16 Equidem cum alios dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos, cum quibus praemissos subsequi statui.
2.17 Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me querantur.
2.18 Crederes uno ore omnes sustulisse clamorem: ita pariter ex tota contione responsum est omnes queri.
2.19 Tum ille: Non, hercule, inquit, potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus sum.
2.20 Subest nimirum altius malum, quod omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi quidem uno grege profugiunt dominos, sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi.
2.21 Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec ut cum militibus meis — iam enim esse desistis —, sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi