47
Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxume celebratum, ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales. huc consul, simul temptandi gratia, si paterentur, et ob opportunitates loci, praesidium inposuit. praeterea imperavit frumentum et alia, quae bello usui forent, conportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatum iuvaturam exercitum et iam paratis rebus munimento fore. inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. quos item uti priores consul illectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri et inter eas moras promissa legatorum expectare.
48
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis conposuit ac se suis artibus temptari animadvortit, quippe quoi verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrumum erat, urbs maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare. igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maxumas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit.