Thesauros Edebiyat Tarih Jugurtha

Jugurtha

Jugurtha Sallust 86-34 B.C
23 Plura de Iugurtha scribere dehortatur me fortuna mea, et iam antea expertus sum parum fidei miseris esse; nisi tamen intellego illum supra quam ego sum petere neque simul amicitiam vostram et regnum meum sperare. utrum gravius existumet, nemini occultum est. nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit. quae sane fuerint nostrae iniuriae, nihil ad vos. verum nunc vostrum regnum armis tenet; me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea declarant. quid est reliquom nisi vis vostra, quo moveri possit? nam ego quidem vellem, et haec, quae scribo, et illa, quae antea in senatu questus sum, vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret.
23 Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet, consulite; me manibus inpiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae.'

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi