Thesauros Edebiyat Tarih Jugurtha

Jugurtha

Jugurtha Sallust 86-34 B.C
112 Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem conloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim inmutata voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu corporis et oculis pariter atque animo varius; quae scilicet ita tacente ipso occulta pectoris patefecisse. tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit. deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. eodem Numida cum plerisque necesariis suis inermis, uti dictum erat, adcedit, ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur. ceteri obtruncati, Iugurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.
114 Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et M. Manlio male pugnatum. quo metu Italia omnis contremuerat. illique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est, et ei decreta provincia Gallia, isque kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit. et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.
← Önceki 100 / 100

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi