Thesauros Edebiyat Tarih Catilina

Catilina

Catilina Sallust 86-34 B.C
44 Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt. Ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant; aliter haud facile eos ad tantum negotium inpelli posse. Ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, priusquam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: "Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. Fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse! Consideres, quid tuae rationes postulent! Auxilium petas ab omnibus, etiam ab infumis!" Ad hoc mandata verbis dat: Cum ab senatu hostis iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet? In urbe parata esse, quae iusserit; ne cunctetur ipse propius accedere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi