Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Kitap 3

93.3 eodem tempore equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit.
93.4 quorum impetum noster equitatus non tulit, sed paulum loco motus cessit, equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicare aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt.
93.5 quod ubi Caesar animum advertit, quartae aciei, quam instituerat sex cohortium numero, dedit signum.
93.6 illae celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque conversi non solum loco excederent, sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent.
93.7 quibus submotis omnes sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio interfecti sunt.
93.8 eodem impetu cohortes sinistrum cornu pugnantibus etiamtum ac resistentibus in acie Pompeianis circumierunt eosque a tergo sunt adorti.
94.1 Eodem tempore tertiam aciem Caesar quae quieta fuerat et se ad id tempus loco tenuerat, procurrere iussit.
94.2 ita cum recentes atque integri defessis successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere Pompeiani non potuerunt atque universi terga verterunt.
94.3 neque vero Caesarem fefellit quin ab iis cohortibus, quae contra equitatum in quarta acie collocatae essent, initium victoriae oriretur, ut ipse in cohortandis militibus pronuntiaverat.
94.4 ab his enim primum equitatus est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum, ab isdem acies Pompeiana a sinistra parte erat circumita atque initium fugae factum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi