Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Kitap 3

5.3 praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius, Asiaticis D. Laelius et C. Triarius, Syriacis C. Cassius, Rhodiis C. Marcellus cum C. Coponio, Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M. Octavius.
5.4 toti tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cuncta administrabat; ad hunc summa imperii respiciebat.
6.1 Caesar ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque inpedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset inponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, ii Nonas Ianuarias naves solvit.
6.2 impositae, ut supra demonstratum est, legiones vii.
6.3 postridie terram attigit. Cerauniorum saxa inter et alia loca periculosa quietam nanctus stationem et portus omnes timens, quod teneri ab adversariis arbitrabantur, ad eum locum qui appellabatur Palaeste, omnibus navibus ad unam incolumibus milites exposuit.
7.1 Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis navibus xviii, quibus iussu D. Laelii praeerant, M. Bibulus cum navibus cx Corcyrae.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi