Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Kitap 3

13.6 hoc idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum positis castris eo copias omnis auxiliaque conduxit.
14.1 Calenus legionibus equitibusque Brundisi in navis inpositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantam navium facultatem habebat, navis solvit paulumque a portu progressus litteras a Caesare accepit, quibus est certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri.
14.2 quo cognito se in portum recipit navisque omnis revocat. Una ex his quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine militibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum atque a Bibulo expugnata est;
14.3 qui de servis liberisque omnibus ad impuberes supplicium sumit et ad unum interficit. Ita in exiguo tempore magnoque casu totius exercitus salus constitit.
15.1 Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum, et sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur.
15.2 Praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare tenebantur, neque lignandi atque aquandi neque navis ad terram religandi potestas fiebat.
15.3 erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum necessariarum premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare,
15.4 atque etiam uno tempore accidit, ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae naves, nocturnum excipere rorem cogerentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi