Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Kitap 2

27.2 hi sive vere quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt — nam quae volumus, ea credimus libenter, et quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus — confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione, maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem.
27.3 qua opinione adductus Varus postero die mane legiones ex castris educit. facit idem Curio, atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.
28.1 Erat in exercitu Vari Sex. Quintilius Varus quem fuisse Corfinii supra demonstratum est. hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus idem ordines manipulique constarent.
28.2 hanc nanctus appellationis causam Quintilius circumire aciem Curionis atque obsecrare milites coepit, ne primi sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro iis pugnarent, a quibus contumelia perfugae appellarentur.
28.3 huc pauca ad spem largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, expectare deberent.
28.4 hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi