Thesauros Edebiyat Tarih De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Kitap 1

11.4 itaque ab Arimino M. Antonium cum cohortibus v Arretium mittit, ipse Arimini cum duabus subsistit ibique dilectum habere instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibus occupat.
12.1 Interea certior factus Iguium Thermum praetorem cohortibus v tenere, oppidum munire, omniumque esse Iguinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit.
12.2 cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit. milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur.
12.3 Curio summa omnium voluntate Iguium recipit. quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis xiii ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat dilectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
13.1 Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati posse C. Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi: proinde habeat rationem posteritatis et periculi sui.
13.2 quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
13.3 hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti milites consistere coegerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi